Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[50]
quem enim ardorem studii censetis fuisse in Archimede, qui dum in pulvere quaedam
describit attentius, ne patriam quidem captam esse1
senserit? quantum Aristoxeni ingenium consumptum
videmus in musicis? quo studio Aristophanem putamus aetatem in litteris duxisse? quid de Pythagora?
quid de Platone aut de Democrito2 loquar? a quibus
propter discendi cupiditatem videmus ultimas terras
esse peragratas. quae qui non vident, nihil umquam
magnum3 ac cognitione dignum amaverunt.
Atque hoc loco, qui propter animi voluptates coli
dicunt ea studia, quae dixi, non intellegunt idcirco [p. 182]
esse ea propter se expetenda, quod nulla utilitate
obiecta delectentur animi atque ipsa scientia, etiamsi
incommodatura sit, gaudeant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.