Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[48]
Videamus animi partes, quarum est conspectus
illustrior;
quae quo sunt excelsiores, eo dant clariora
indicia naturae.1 tantus est igitur innatus in nobis
cognitionis amor et scientiae, ut nemo dubitare possit
quin ad eas res hominum natura nullo emolumento
invitata rapiatur. videmusne ut pueri ne verberibus
quidem a contemplandis rebus perquirendisque deterreantur? ut pulsi2 recurrant? ut aliquid3 scire se4
gaudeant? ut id aliis narrare gestiant? ut pompa,
ludis atque eius modi spectaculis teneantur ob eamque rem vel famem et sitim perferant? quid vero?
qui ingenuis5 studiis atque artibus delectantur, nonne
videmus eos nec valitudinis nec rei familiaris habere
rationem omniaque perpeti ipsa cognitione et scientia
captos et cum maximis curis et laboribus compensare
eam, quam ex discendo capiant, voluptatem?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.