Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[47]
Quid? in1 motu
et2 in statu corporis nihil inest, quod animadvertendum esse ipsa natura iudicet? quem ad modum quis
ambulet, sedeat, qui ductus oris, qui vultus in quoque sit? nihilne est in his rebus, quod dignum libero
aut indignum esse ducamus? nonne odio multos
dignos putamus, qui quodam motu aut statu videntur
naturae legem et modum contempsisse? et quoniam
haec deducuntur3 de corpore, quid est cur non recte
pulchritudo etiam ipsa propter se expetenda ducatur?
nam si pravitatem inminutionemque corporis propter
se fugiendam4 putamus, cur non etiam, ac5 fortasse
magis, propter se formae dignitatem sequamur? et [p. 180]
si turpitudinem fugimus6 in statu et motu corporis,
quid est cur pulchritudinem non sequamur? atque
etiam valitudinem, vires, vacuitatem doloris non
propter utilitatem solum, sed etiam ipsas propter se
expetemus. quoniam enim natura suis omnibus expleri
partibus vult, hunc statum corporis per se ipsum
expetit, qui est maxime e natura, quae tota perturbatur, si aut aegrum corpus7 est aut dolet aut caret
viribus.
18.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.