Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[17]
constitit autem fere inter omnes id, in
quo prudentia versaretur et quod assequi vellet, aptum
et accommodatum naturae esse oportere et tale, ut
ipsum per se invitaret et alliceret appetitum animi,
quem ὁρμὴν1 Graeci vocant. quid autem sit, quod ita
moveat itaque a natura in primo ortu appetatur, non
constat, deque eo est inter philosophos, cum summum
bonum exquiritur, omnis dissensio. totius enim quaestionis eius, quae habetur de finibus bonorum et malorum, cum quaeritur, in his quid sit extremum et
ultimum,2 fons reperiendus est, in quo sint prima invitamenta naturae; quo invento omnis ab eo quasi
capite de summo bono et malo disputatio ducitur.
7.
Voluptatis alii primum appetitum putant et primam
depulsionem doloris. vacuitatem doloris alii censent
primum ascitam3 et primum declinatum dolorem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.