Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[73]
Facete M. Piso, familiaris noster, et
alia multa et hoc loco1 Stoicos irridebat: “Quid enim?”
aiebat. 'Bonum negas esse divitias, praepositum esse
dicis? quid adiuvas? avaritiamne minuis? quo modo?
si verbum sequimur, primum longius verbum praepositum quam bonum'.—Nihil ad rem!—'Ne
sit sane; at certe gravius. nam bonum ex quo appellatum sit, nescio, praepositum ex eo credo, quod
praeponatur aliis. id mihi magnum videtur.' itaque
dicebat plus tribui divitiis a Zenone, qui eas in praepositis poneret, quam ab Aristotele, qui bonum esse
divitias fateretur, sed neque magnum bonum et prae [p. 153]
rectis honestisque contemnendum ac despiciendum
nec magnopere2 expetendum, omninoque de istis omnibus verbis a Zenone mutatis ita disputabat,3 et, quae
bona negarentur ab eo esse4 et quae mala, illa laetioribus nominibus appellari ab eo quam a5 nobis, haec
tristioribus. Piso igitur hoc modo, vir optimus tuique, ut scis, amantissimus. nos paucis ad haec additis
finem faciamus aliquando; longum est enim ad omnia
respondere, quae a te dicta sunt.
27.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.