Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[69]
quod enim sapientia,
pedem ubi poneret, non habebat sublatis officiis omnibus, officia autem tollebantur dilectu1 omni et discrimine remoto, quae esse non poterant rebus omnibus2 sic exaequatis, ut inter eas nihil interesset, ex
his3 angustiis ista evaserunt deteriora quam Aristonis.
illa tamen simplicia, vestra versuta. roges enim Aristonem, bonane ei videantur haec: vacuitas doloris,
divitiae, valitudo; neget. quid? quae contraria sunt
his, malane? nihilo magis. Zenonem roges; respondeat totidem verbis. admirantes quaeramus ab utroque, quonam modo vitam agere possimus, si nihil
interesse nostra putemus, valeamus aegrine simus,
vacemus an cruciemur dolore, frigus, famem propulsare possimus necne possimus. Vives, inquit Aristo,
magnifice atque praeclare, quod erit cumque visum
ages, numquam angere, numquam cupies, numquam
timebis.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.