Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[50]
iam aut Callipho
aut Diodorus quo modo poterunt tibi istud concedere,
qui ad honestatem aliud adiungant,1 quod ex eodem
genere non sit? placet igitur tibi, Cato, cum res
sumpseris non concessas, ex illis efficere, quod velis?
Iam ille sorites est, quo nihil putatis esse vitiosius:2
quod bonum sit, id esse optabile, quod optabile, id
expetendum, quod expetendum, id laudabile, deinde3
reliqui gradus. sed ego in hoc resisto; eodem modo
enim4 tibi nemo dabit, quod expetendum sit, id5 esse
laudabile. Illud vero minime consectarium, sed in
primis hebes,6 illorum scilicet, non tuum,7 gloriatione
dignam esse beatam vitam, quod non possit8 sine
honestate contingere, ut iure quisquam glorietur.
1 adiungunt BE
2 add. Kayser apud Bai.2
3 deinde N dein (= deinde) V dein BE
4 modo enim BNV enim modo E
5 id laudabile ... expetendum sit id (v. 15) om. R
6 hebes RB habes ENV
7 non tuum Mdv. non tum BER nominum N (ab alt. m. radendo et corrigendo effectum), V
8 (18 quod non possit = nec id posse cf. p. 99,5)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.