Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[47]
Hoc igitur quaerentes1 omnes,
et ii, qui quodcumque in mentem veniat aut quodcumque occurrat se sequi dicent, et vos ad naturam [p. 141]
revertemini.2 quibus natura iure responderit non esse
verum aliunde finem beate vivendi, a se principia rei
gerendae peti; esse3 enim unam rationem, qua et principia rerum agendarum et ultima bonorum continerentur, atque ut Aristonis esset explosa sententia dicentis nihil differre aliud ab alio, nec esse res ullas
praeter virtutes et vitia, inter quas quicquam omnino
interesset, sic errare Zenonem, qui nulla in re nisi in
virtute aut vitio propensionem ne minimi quidem momenti ad summum bonum adipiscendum esse diceret
et, cum ad beatam vitam nullum momentum cetera
haberent,4 ad appetitionem tamen5 rerum esse in iis
momenta diceret;6 quasi vero haec appetitio non ad
summi boni adeptionem pertineret! Quid autem minus consentaneum est quam quod aiunt cognito summo
bono reverti se ad naturam, ut ex7 ea petant agendi
principium, id est officii?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.