Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[45]
sed primum illud vide, gravissimam illam vestram sententiam, quae familiam ducit,
honestum quod sit, id esse bonum solum1 honesteque
vivere bonorum finem, communem fore vobis cum [p. 140]
omnibus, qui in una virtute constituunt finem bonorum,
quodque dicitis, informari non posse virtutem, si quicquam, nisi quod honestum sit, numeretur, idem dicetur
ab illis, modo quos2 nominavi. mihi autem aequius
videbatur Zenonem cum Polemone disceptantem, a
quo quae essent principia naturae acceperat,3 a communibus initiis progredientem videre ubi primum insisteret et unde causa controversiae nasceretur, non
stantem cum iis, qui ne dicerent quidem sua summa
bona esse a4 natura profecta, uti isdem argumentis,
quibus illi uterentur, isdemque sententiis.
17.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.