Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[28]
cuiuscumque enim modi animal constitueris,
necesse est, etiamsi id sine corpore sit, ut fingimus,
tamen esse in animo quaedam similia eorum, quae [p. 132]
sunt in corpore, ut nullo1 modo, nisi ut exposui, constitui possit finis bonorum. Chrysippus autem exponens differentias animantium ait alias earum corpore
excellere, alias autem animo, non nullas valere utraque re; deinde disputat, quod cuiusque generis animantium2 statui deceat extremum. cum autem hominem in eo genere posuisset, ut ei tribueret animi excellentiam, summum bonum id constituit, non ut excellere3 animus, sed ut nihil esse praeter animum videretur.
12. uno autem modo in virtute sola summum
bonum recte poneretur, si quod esset animal, quod
totum ex mente constaret, id ipsum tamen sic, ut ea
mens nihil haberet in se, quod esset secundum naturam, ut valitudo est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.