Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[26]
hunc
igitur finem illi tenuerunt, quodque ego pluribus verbis,
illi brevius secundum naturam vivere, hoc iis bonorum
videbatur1 extremum.
11.
Age nunc isti doceant, vel tu potius—quis enim
ista melius?—, quonam modo ab isdem principiis profecti efficiatis, ut honeste vivere—id est enim vel e
virtute vel naturae congruenter vivere—summum bonum sit, et quonam modo aut quo loco corpus subito
deserueritis omniaque ea, quae, secundum naturam cum
sint,2 absint a nostra potestate, ipsum denique officium.
quaero igitur, quo modo hae3 tantae commendationes
a natura profectae subito a sapientia relictae sint.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.