Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[22]
patronusne
causae in epilogo pro reo dicens negaret esse malum
exilium, publicationem bonorum? haec reicienda esse,
non fugienda?1 nec misericordem iudicem esse oportere? in contione autem si loqueretur, si Hannibal ad
portas venisset murumque iaculo traiecisset, negaret
esse in malis capi, venire, interfici, patriam amittere?
an senatus, cum triumphum Africano decerneret, “quod
eius virtute” aut “felicitate” posset dicere, si neque virtus
[p. 130]
in ullo2 nisi in3 sapiente nec felicitas vere dici potest? quae est igitur ista philosophia, quae communi
more in foro loquitur, in libellis suo? praesertim cum,
quod illi suis4 verbis significent,5 in eo nihil novetur,6 de7
ipsis rebus nihil mutetur eaedem8 res maneant alio
modo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.