Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[19]
Habes, inquam, Cato, formam eorum, de quibus loquor, philosophorum. qua exposita scire cupio quae
causa sit, cur Zeno ab hac antiqua constitutione desciverit, quidnam horum ab eo non sit probatum; quodne
omnem naturam conservatricem sui dixerint,1 an quod
omne animal ipsum sibi commendatum, ut se et2 salvum
in suo genere et incolume3 vellet, an quod,4 cum omnium artium finis is esset, quem natura maxime quaereret, idem statui debere de totius arte vitae, an quod,
cum ex animo constaremus et corpore, et haec5 ipsa et
eorum virtutes per se esse sumendas. an vero displicuit ea, quae tributa est animi virtutibus tanta praestantia? an quae de prudentia, de cognitione rerum,
de coniunctione generis humani, quaeque ab eisdem6
de temperantia, de modestia, de magnitudine animi, de
omni honestate dicuntur? fatebuntur Stoici haec omnia dicta esse praeclare, neque eam causam Zenoni
desciscendi fuisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.