Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[15]
alterum significari idem, ut
si diceretur, officia media omnia1 aut pleraque servantem
vivere. hoc sic expositum dissimile est superiori. illud
enim rectum est—quod κατόρθωμα dicebas—contingitque2 sapienti soli, hoc autem inchoati cuiusdam officii
est, non perfecti, quod cadere in non nullos insipientes
potest. tertium autem omnibus aut maximis rebus iis,
quae secundum naturam sint, fruentem vivere. hoc non
est positum in nostra actione. completur enim et ex
eo genere vitae, quod virtute fruitur, et ex iis rebus,
quae sunt secundum naturam neque sunt in nostra
potestate. sed hoc summum bonum, quod tertia significatione intellegitur, eaque vita, quae ex summo bono
degitur, quia coniuncta ei virtus est,3 in sapientem solum
cadit, isque finis bonorum, ut ab ipsis Stoicis scriptum
videmus, a Xenocrate atque ab Aristotele constitutus
est. itaque ab iis constitutio illa prima naturae,4 a qua
tu quoque ordiebare,5 his prope verbis exponitur:
7.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.