Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[14]
Sed haec hactenus. nunc videamus, quaeso, de summo
bono, quod continet philosophiam, quid tandem attulerit, quam ob rem ab inventoribus tamquam a parentibus dissentiret. hoc igitur loco, quamquam a te, Cato,
diligenter est explicatum, finis hic bonorum qui continet1 philosophiam et quis2 a Stoicis et quem ad modum diceretur, tamen ego quoque exponam, ut perspiciamus, si potuerimus, quidnam a Zenone novi sit
allatum. cum enim superiores, e quibus planissime Polemo, secundum naturam vivere summum bonum esse
dixissent,3 his verbis tria significari4 Stoici dicunt, unum [p. 126]
eius modi, vivere adhibentem scientiam earum rerum,
quae natura evenirent. hunc ipsum Zenonis aiunt esse
finem declarantem illud, quod a te dictum est, convenienter naturae vivere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.