Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[74]
Sed iam sentio me esse longius provectum, quam
proposita ratio postularet. verum admirabilis compositio disciplinae incredibilisque rerum me1 traxit ordo;
quem, per deos inmortales! nonne miraris? quid enim
aut in natura, qua nihil est aptius, nihil descriptius, aut
in operibus manu factis tam compositum tamque compactum et coagmentatum2 inveniri potest? quid posterius priori non convenit? quid sequitur, quod non
respondeat superiori? quid non sic aliud ex alio nectitur, ut, si3 ullam litteram moveris, labent omnia? nec
tamen quicquam est, quod4 moveri possit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.