Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[71]
Ius autem, quod ita dici appellarique possit, id esse
natura,1 alienumque2 esse a sapiente non modo iniuriam
cui facere, verum etiam nocere. nec vero rectum est
cum amicis aut bene meritis consociare3 aut coniungere
iniuriam, gravissimeque et4 verissime defenditur numquam aequitatem ab utilitate posse seiungi, et quicquid aequum iustumque esset, id etiam honestum vicissimque, quicquid esset honestum, id iustum etiam
atque aequum fore.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.