Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[59]
Atque1 perspicuum etiam illud est, in istis rebus mediis aliquid agere sapientem. iudicat igitur, cum agit,
officium illud esse. quod quoniam numquam fallitur
in iudicando, erit in mediis rebus officium. quod efficitur hac etiam conclusione rationis: Quoniam enim
videmus esse quiddam, quod recte factum appellemus,
id autem est perfectum officium, erit autem etiam2
inchoatum, ut, si iuste depositum reddere in recte factis
sit, in officiis ponatur depositum reddere; illo enim
addito “iuste” fit3 recte factum, per se autem hoc ipsum
reddere in officio ponitur. quoniamque4 non dubium
est quin in iis,5 quae media dicimus,6 sit aliud sumendum,
aliud reiciendum, quicquid ita fit aut7 dicitur, omne8 officio continetur. ex quo intellegitur, quoniam se ipsi9
omnes natura diligant, tam insipientem quam sapientem
sumpturum, quae secundum naturam sint, reiecturumque contraria. ita est quoddam commune officium sapientis et insipientis, ex quo efficitur versari in iis,10 quae
media dicamus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.