Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[46]
ut enim oportunitas illa,
sic haec, de quibus dixi, non fiunt temporis productione
maiora, ob eamque causam Stoicis non videtur optabilior nec magis expetenda beata vita, si sit longa, quam
si brevis, utunturque simili: ut, si cothurni laus illa esset,
ad pedem apte convenire, neque multi cothurni paucis
anteponerentur nec maiores minoribus, sic, quorum omne
bonum convenientia atque oportunitate finitur, nec plura
paucioribus nec longinquiora brevioribus anteponent.1
Nec vero satis acute dicunt:
1 anteponent Bentl. Mdv.; anteponentur A RN V anteponerentur BE
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.