Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[45]
Ut enim obscuratur et offunditur luce solis lumen
lucernae, et ut interit in magnitudine maris Aegaei1
stilla mellis, et ut in divitiis Croesi teruncii accessio et
gradus unus in ea via, quae est hinc in Indiam, sic,
cum sit is bonorum finis, quem Stoici dicunt, omnis
ista rerum corporearum2 aestimatio splendore virtutis et
magnitudine obscuretur et obruatur atque intereat necesse est. et quem ad modum oportunitas—sic enim
appellemus εὐκαιρίαν—non fit maior productione temporis—habent enim suum modum, quae oportuna dicuntur—, sic recta effectio—κατόρθωσιν enim ita
appello, quoniam3 rectum factum κατόρθωμα—, recta
igitur effectio,4 item convenientia, denique ipsum bonum,
quod in eo positum est, ut naturae consentiat, crescendi [p. 107]
accessionem nullam habet.
1 add. Halm.
2 corporearum dett. incorporearum RN in corpore (incorp. E) harum ABE in corpore sitarum V
3 quoniam A
typographyqnĩa (o et in ras. nĩa ab alt. m.) N quod BE quomodo V
4 κατόρθωσιν ... effectio (v. 29) om. R
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.