Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[34]
hoc autem ipsum bonum non accessione neque crescendo
aut cum ceteris comparando, sed propria vi sua et sentimus et appellamus bonum. ut enim mel, etsi dulcissimum est, suo tamen proprio genere saporis, non comparatione
[p. 102]
cum aliis dulce esse sentitur, sic bonum hoc,
de quo agimus, est illud quidem plurimi aestimandum,
sed ea aestimatio genere valet, non magnitudine. nam
cum aestimatio, quae ἀξία dicitur, neque in bonis numerata sit nec rursus1 in malis, quantumcumque eo addideris, in suo genere manebit. alia est igitur propria
aestimatio virtutis, quae genere, non crescendo valet.
1 rursus N2 risus
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.