Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[17]
in principiis autem naturalibus diligendi sui1 plerique Stoici non putant voluptatem esse
ponendam. quibus ego vehementer adsentior, ne, si
voluptatem natura posuisse in iis rebus videatur, quae
primae appetuntur, multa turpia sequantur. satis esse
autem argumenti videtur quam ob rem illa, quae prima
sunt adscita2 natura, diligamus, quod est nemo, quin,
cum utrumvis liceat, aptas malit et integras omnis partis
corporis quam, eodem usu, inminutas aut detortas habere. rerum autem cognitiones, quas vel comprehensiones vel perceptiones3 vel, si haec verba aut
minus placent aut minus intelleguntur, καταλήψεις appellemus licet, eas igitur ipsas propter se adsciscendas
arbitramur, quod habeant quiddam in se quasi complexum et continens veritatem. id autem in4 parvis intellegi potest, quos delectari videamus, etiamsi eorum
nihil intersit, si quid ratione per se ipsi invenerint.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.