Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16]
Bene facis, inquit, quod me adiuvas, et istis quidem,
quae modo dixisti, utar potius Latinis, in ceteris subvenies, si me haerentem videbis.
Sedulo, inquam, faciam. sed 'fortuna fortis'; quare
conare, quaeso. quid enim possumus hoc agere divinius?
5.
Placet his, inquit, quorum ratio mihi probatur, simulatque natum sit animal—hinc1 enim est ordiendum2—, ipsum sibi conciliari et commendari ad se
conservandum et ad suum statum eaque,3 quae conservantia
[p. 94]
sint4 eius status, diligenda, alienari autem ab interitu iisque rebus, quae interitum videantur adferre.
id ita esse sic probant, quod ante, quam voluptas aut
dolor attigerit, salutaria appetant parvi aspernenturque
contraria, quod non fieret, nisi statum suum diligerent,
interitum timerent. fieri autem non posset ut appeterent aliquid, nisi sensum haberent sui eoque se diligerent. ex quo intellegi debet principium ductum esse
a se diligendo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.