Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[99]
Huc et illuc, Torquate, vos versetis licet, nihil in hac
praeclara epistula scriptum1 ab Epicuro congruens et
conveniens decretis eius reperietis. ita redarguitur2 ipse
a sese,3 convincunturque4 scripta eius probitate ipsius ac
moribus. nam ista commendatio puerorum, memoria
et caritas amicitiae, summorum officiorum in extremo
spiritu conservatio indicat innatam esse homini probitatem gratuitam, non invitatam voluptatibus nec praemiorum mercedibus evocatam. quod enim testimonium
maius quaerimus, quae honesta et recta sint, ipsa esse
optabilia per sese, cum videamus tanta officia morientis?
[p. 78]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.