Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[96]
Audi, ne longe abeam, moriens quid dicat Epicurus,
ut intellegas1 facta eius cum dictis discrepare:
'Epicurus
Hermarcho salutem. Cum ageremus', inquit, “vitae beatum et eundem supremum diem, scribebamus haec.
tanti autem2 aderant3 vesicae et torminum morbi, ut nihil ad eorum magnitudinem posset accedere.” Miserum
hominem! Si dolor summum malum est, dici aliter non
potest. sed audiamus ipsum: 'Compensabatur', inquit,
“tamen cum his omnibus animi laetitia, quam capiebam
memoria rationum inventorumque nostrorum. sed tu,
ut dignum est tua erga me et philosophiam4 voluntate
ab adolescentulo suscepta, fac ut Metrodori tueare liberos.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.