Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[95]
Primum non saepe,
deinde quae est ista relaxatio, cum1 et praeteriti doloris
memoria recens est et futuri atque inpendentis2 torquet [p. 76]
timor? 'Moriatur', inquit. Fortasse id optimum, sed
ubi illud: 'Plus semper voluptatis'? si enim ita est,
vide ne facinus facias,3 cum mori suadeas. potius ergo
illa dicantur: turpe esse, viri non esse debilitari dolore,
frangi, succumbere. nam ista vestra: “Si gravis, brevis;
si longus, levis” dictata sunt. virtutis, magnitudinis
animi, patientiae, fortitudinis fomentis dolor mitigari
solet.
30.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.