Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[92]
Verum esto;
consequatur summas voluptates non
modo parvo, sed per me nihilo, si potest; sit voluptas
non minor in nasturcio illo, quo vesci Persas esse solitos scribit Xenophon, quam in Syracusanis mensis,
quae a Platone graviter vituperantur; sit, inquam, tam
facilis, quam vultis, comparatio voluptatis, quid de dolore dicemus? cuius tanta tormenta sunt, ut in iis1 beata
vita, si modo dolor summum malum est, esse non possit. ipse enim Metrodorus, paene alter2 Epicurus, beatum esse describit his fere verbis: “cum corpus bene
constitutum sit et sit exploratum ita futurum.” an id
exploratum cuiquam potest esse, quo modo se hoc3 habiturum sit corpus, non dico ad annum, sed ad vesperum?4 dolor ergo,5 id est summum malum, metuetur
semper, etiamsi non aderit; iam enim adesse poterit.
qui potest igitur habitare in beata vita summi mali metus?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.