Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[86]
quoniam1
igitur omnis summa2 philosophiae ad beate vivendum
refertur, idque unum expetentes homines se ad hoc
studium contulerunt, beate autem vivere alii in alio,
vos in voluptate ponitis, item contra miseriam3 omnem
in dolore, id primum videamus, beate vivere vestrum
quale sit. atque hoc dabitis, ut opinor, si modo sit aliquid esse beatum, id oportere totum poni in potestate
sapientis. nam si amitti vita beata potest, beata esse
non potest. quis enim confidit semper sibi4 illud stabile et firmum permansurum, quod fragile et caducum
sit? qui autem diffidet5 perpetuitati bonorum suorum, [p. 72]
timeat necesse est, ne aliquando amissis illis sit miser.
beatus autem esse6 in maximarum rerum timore nemo
potest. nemo igitur esse beatus potest.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.