Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[80]
Faceres tu
quidem, Torquate, haec omnia; nihil enim arbitror esse
magna laude dignum,1 quod te praetermissurum credam
aut mortis aut doloris metu. non quaeritur autem quid [p. 69]
naturae tuae consentaneum sit, sed quid2 disciplinae.
ratio ista, quam defendis, praecepta, quae didicisti, quae
probas, funditus evertunt amicitiam, quamvis eam Epicurus, ut facit, in caelum efferat laudibus.
At coluit ipse amicitias. Quis, quaeso,3 illum negat
et bonum virum et comem et humanum fuisse? de ingenio eius in his disputationibus, non de moribus quaeritur. sit ista in Graecorum levitate perversitas, qui
maledictis insectantur eos, a quibus de veritate dissentiunt. sed quamvis comis in amicis tuendis fuerit,4 tamen, si haec vera sunt—nihil enim affirmo—, non
satis acutus fuit. At multis se probavit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.