Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[75]
Verum esto:
verbum ipsum voluptatis non habet
dignitatem, nec nos fortasse intellegimus. hoc enim
identidem dicitis, non intellegere nos quam dicatis voluptatem. rem videlicet1 difficilem et obscuram! individua cum dicitis et intermundia, quae nec sunt ulla
nec possunt esse, intellegimus, voluptas, quae passeribus omnibus nota est,2 a nobis intellegi non potest?
quid, si efficio ut fateare me non modo quid sit voluptas scire—est enim iucundus motus in sensu—, sed
etiam quid eam tu velis3 esse? tum enim eam ipsam
vis, quam modo ego dixi,4 et nomen inponis, in motu
ut sit et faciat aliquam varietatem, tum aliam quandam
summam voluptatem, quo5 addi nihil possit; eam tum
adesse, cum dolor omnis absit; eam stabilem appellas.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.