Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[68]
sint ista Graecorum; quamquam ab iis1 philosophiam et omnes ingenuas disciplinas habemus; sed tamen est aliquid,
quod nobis non liceat, liceat illis.
Pugnant Stoici cum Peripateticis. alteri negant quicquam esse bonum, nisi quod honestum sit, alteri plurimum se et longe longeque plurimum tribuere honestati,
sed tamen et in corpore et extra esse quaedam bona.
et certamen honestum et disputatio splendida! omnis
est enim de virtutis dignitate contentio. at cum tuis cum
disseras, multa sunt audienda etiam de obscenis voluptatibus, de2 quibus ab Epicuro saepissime dicitur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.