Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[55]
memini me adesse P. Sextilio
Rufo,1 cum is rem ad amicos ita deferret, se esse heredem Q. Fadio2 Gallo, cuius in testamento scriptum esset
se ab eo rogatum ut omnis hereditas ad filiam perveniret. id Sextilius factum3 negabat. poterat autem inpune;
[p. 58]
quis enim redargueret? nemo nostrum credebat,
eratque veri similius hunc mentiri, cuius interesset,
quam illum, qui id se rogasse scripsisset, quod debuisset rogare. addebat etiam se in legem Voconiam iuratum contra eam facere non audere, nisi aliter amicis
videretur. aderamus nos quidem adolescentes, sed multi
amplissimi viri, quorum nemo censuit plus Fadiae dandum, quam posset ad eam lege Voconia pervenire.
tenuit permagnam Sextilius hereditatem, unde, si secutus esset eorum sententiam, qui honesta et recta
emolumentis omnibus et commodis anteponerent, nummum nullum attigisset. num igitur eum postea censes
anxio animo aut sollicito fuisse? nihil minus, contraque illa hereditate dives ob eamque rem laetus. magni
enim aestimabat pecuniam non modo non contra leges,
sed etiam legibus partam. quae quidem vel cum periculo est quaerenda vobis; est enim effectrix multarum
et magnarum voluptatum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.