Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[51]
Itaque, Torquate, cum diceres1 clamare Epicurum non
posse iucunde vivi, nisi honeste et sapienter et iuste
viveretur, tu ipse mihi gloriari videbare. tanta vis inerat in verbis propter earum rerum, quae significabantur
his verbis, dignitatem, ut altior fieres, ut interdum insisteres, ut nos intuens quasi testificarere2 laudari honestatem et iustitiam aliquando ab Epicuro. quam te
decebat3 iis4 verbis uti, quibus si philosophi non uterentur, philosophia omnino non egeremus! istorum enim
verborum amore, quae perraro appellantur ab Epicuro,
sapientiae, fortitudinis, iustitiae, temperantiae, praestantissimis ingeniis homines se ad philosophiae studium
contulerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.