Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[42]
quae possunt eadem contra Carneadeum illud summum bonum dici, quod is non tam,
ut probaret, protulit, quam ut Stoicis, quibuscum bellum
gerebat, opponeret. id autem eius modi est, ut additum
ad virtutem auctoritatem videatur habiturum et expleturum cumulate vitam beatam, de quo omnis haec
quaestio est. nam qui ad virtutem adiungunt vel voluptatem, quam unam virtus minimi facit, vel vacuitatem doloris, quae etiamsi malo caret, tamen non est
summum bonum, accessione utuntur non ita probabili,
nec tamen, cur id tam parce tamque restricte faciant,
intellego. quasi enim emendum eis sit, quod addant
ad virtutem, primum vilissimas res addunt, dein1 singulas potius, quam omnia, quae prima natura approbavisset, ea cum honestate coniungerent.
1 deinde BENV
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.