Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[33]
Bestiarum vero nullum iudicium puto. quamvis enim
depravatae non sint, pravae tamen esse possunt.1 ut
bacillum2 aliud est inflexum et incurvatum de industria,3
aliud ita natum,4 sic ferarum natura non est illa quidem
depravata mala disciplina, sed natura sua. nec vero
ut voluptatem expetat, natura movet infantem, sed tantum ut se ipse diligat, ut integrum se salvumque velit.
omne enim animal, simul et ortum est, se5 ipsum et
omnes partes suas diligit duasque, quae maximae sunt,
in primis amplectitur, animum et corpus, deinde utriusque partes. nam sunt et in animo praecipua quaedam [p. 49]
et in corpore, quae cum leviter agnovit, tum6 discernere
incipit, ut ea, quae prima data sunt7 natura, appetat
asperneturque8 contraria.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.