Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[113]
ad altiora quaedam et
magnificentiora, mihi crede, Torquate, nati sumus, nec
id ex animi solum partibus, in quibus inest memoria
rerum innumerabilium, in te1 quidem infinita, inest coniectura consequentium non multum a divinatione differens, inest moderator cupiditatis pudor, inest ad humanam societatem iustitiae fida custodia, inest in perpetiendis laboribus adeundisque periculis firma et stabilis doloris mortisque contemptio—ergo haec in animis, tu autem etiam membra ipsa sensusque considera,
qui tibi,2 ut reliquae corporis3 partes, non comites solum
virtutum, sed ministri etiam videbuntur.4
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.