Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[104]
Sed ut ad propositum1—de dolore enim cum diceremus, ad istam epistulam delati sumus—, nunc totum
illud concludi sic licet: qui in summo malo est, is tum,2
cum in eo est, non est beatus; sapiens autem semper
beatus est et est aliquando in dolore; non est igitur
summum malum dolor.
Iam illud3 quale tandem est, bona praeterita non effluere sapienti, mala meminisse non oportere? primum
in nostrane potestate est,4 quid meminerimus? Themistocles quidem, cum ei Simonides an quis alius artem
memoriae polliceretur, 'Oblivionis', inquit, “mallem. Nam
memini etiam quae nolo, oblivisci non possum quae
volo.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.