Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[63]
optime
vero Epicurus, quod exiguam dixit fortunam intervenire
sapienti maximasque ab eo et1 gravissimas res consilio
ipsius et ratione administrari neque maiorem voluptatem ex infinito tempore aetatis percipi posse, quam ex
hoc percipiatur, quod videamus esse finitum. In dialectica autem vestra nullam existimavit esse nec ad
melius vivendum nec ad commodius disserendum viam.2
In physicis plurimum posuit. ea scientia et verborum
vis et natura orationis et consequentium repugnantiumve
ratio potest perspici.3 omnium autem rerum natura cognita levamur superstitione, liberamur mortis metu, non
conturbamur ignoratione rerum, e qua ipsa horribiles
existunt saepe formidines. denique etiam morati melius erimus, cum didicerimus quid natura desideret. tum
vero, si stabilem scientiam rerum tenebimus, servata
illa, quae quasi delapsa de caelo est ad cognitionem
omnium, regula, ad quam omnia iudicia rerum4 dirigentur,
[p. 28]
numquam ullius oratione victi sententia desistemus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.