Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[62]
Sed possunt haec quadam ratione dici non modo
non repugnantibus, verum etiam approbantibus nobis.
sic enim ab Epicuro sapiens semper beatus inducitur:
finitas habet cupiditates, neglegit1 mortem, de diis inmortalibus sine ullo metu vera sentit, non dubitat, si
ita melius sit, migrare de vita. his rebus instructus
semper est in voluptate. neque enim tempus est ullum,
quo non plus voluptatum habeat quam dolorum. nam
et praeterita grate meminit et praesentibus ita potitur,
ut animadvertat quanta sint ea2 quamque iucunda, neque pendet ex futuris, sed expectat illa, fruitur praesentibus ab iisque vitiis, quae paulo ante collegi, abest
plurimum et, cum stultorum vitam cum sua comparat,
magna afficitur voluptate. dolores autem si qui incurrunt, numquam vim tantam habent, ut non plus habeat
sapiens, quod gaudeat, quam quod angatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.