Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[53]
quae enim
cupiditates a natura proficiscuntur, facile explentur sine
ulla iniuria,1 quae autem inanes sunt, iis parendum non
est. nihil enim desiderabile concupiscunt, plusque in
ipsa iniuria detrimenti est quam in iis rebus emolumenti, quae pariuntur iniuria. Itaque ne iustitiam quidem recte quis dixerit per se ipsam optabilem, sed quia
iucunditatis vel plurimum afferat. nam diligi et carum
esse iucundum est propterea, quia tutiorem vitam et
voluptatem pleniorem2 efficit. itaque non ob ea solum
incommoda, quae eveniunt3 inprobis, fugiendam inprobitatem
[p. 24]
putamus, sed multo etiam magis, quod, cuius
in animo versatur, numquam sinit eum respirare, numquam adquiescere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.