Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[42]
Praeterea et
appetendi et refugiendi et omnino rerum gerendarum [p. 19]
initia proficiscuntur aut a voluptate aut a dolore. quod
cum ita sit, perspicuum est omnis rectas res atque
laudabilis eo referri, ut cum voluptate vivatur. quoniam
autem id est vel summum bonorum1 vel ultimum vel
extremum2—quod Graeci τέλος nominant—, quod
ipsum nullam ad aliam rem, ad id autem res referuntur3
omnes, fatendum est summum esse bonum iucunde
vivere.
13.
Id qui in una virtute ponunt et splendore nominis
capti quid natura postulet non intellegunt, errore maximo, si Epicurum audire voluerint, liberabuntur. istae
enim vestrae eximiae pulchraeque virtutes nisi voluptatem4 efficerent, quis eas aut laudabilis aut expetendas
arbitraretur? ut enim medicorum scientiam non ipsius
artis, sed bonae valetudinis causa probamus, et gubernatoris ars, quia bene navigandi rationem habet, utilitate, non arte laudatur, sic sapientia, quae ars vivendi
putanda est, non expeteretur, si nihil efficeret; nunc
expetitur, quod est tamquam artifex conquirendae et
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.