Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[31]
Sunt autem quidam e nostris, qui haec subtilius velint tradere et negent satis esse quid bonum
sit aut quid malum sensu iudicari, sed animo etiam ac
ratione intellegi posse et voluptatem ipsam per se esse
expetendam et dolorem ipsum per se esse fugiendum.1
itaque aiunt hanc quasi naturalem atque insitam in animis nostris inesse notionem, ut alterum esse appetendum, alterum aspernandum sentiamus. Alii autem, quibus ego assentior, cum a philosophis compluribus permulta dicantur, cur nec voluptas in bonis sit numeranda
nec in malis dolor, non existimant oportere nimium nos
causae confidere, sed et argumentandum et accurate
disserendum et rationibus conquisitis de voluptate et
dolore disputandum putant.
10.
1 esse. Et fugiendum itaque aiunt (om. expetendam et dolorem ipsum per se esse cf. ad p. 12, 5) R
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.