Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[52] qua praediti qui sunt, soli sunt divites. soli enim possident res et fructuosas et sempiternas solique, quod est proprium divitiarum, contenti sunt rebus suis, satis esse putant quod est, nihil adpetunt, nulla re egent, nihil sibi deesse sentiunt, nihil requirunt: inprobi autem et avari, quoniam incertas atque in casu positas possessiones habent et plus semper adpetunt nec eorum quisquam adhuc inventus est, cui quod haberet esset satis, non modo non copiosi ac divites, sed etiam inopes ac pauperes existinandi sunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.