Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[64]
Haec cum dixisset Catulus, me omnes intueri. tum
ego non minus conmotus quam soleo in causis maioribus huius1 modi quadam oratione sum exorsus.
'Me Catule oratio Luculli de ipsa re ita movit ut
docti hominis2 et copiosi et parati et nihil praetereuntis
eorum quae pro illa causa dici possent, non tamen
ut ei respondere3 posse diffiderem; auctoritas autem
tanta plane me movebat, nisi tu opposuisses non,
minorem tuam. adgrediar igitur, si pauca ante quasi
de fama mea dixero.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.