Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[137]
haec tibi
Luculle, si es adsensus Antiocho familiari tuo, tam
sunt defendenda quam moenia, mihi autem bono modo
tantum quantum videbitur. 45. Legi apud Clitomachum,
cum Carneades et Stoicus Diogenes ad senatum in Capitolio starent, A. Albinum, qui tum P. Scipione et1
M. Marcello cos. praetor esset, eum2 qui cum avo tuo
Luculle consul fuit, doctum sane hominem ut indicat
ipsius historia scripta Graece, iocantem3 dixisse Carneadi: 'ego tibi Carneade praetor esse non video,
quia sapiens non sum, nec haec urbs nec in ea civitas?'; turn ille: 'huic Stoico non videris'.4 Aristoteles
aut Xenocrates, quos Antiochus sequi volebat, non
dubitavisset quin et praetor ille esset et Roma urbs
et eam civitas incoleret; sed ille noster est plane ut
supra dixi Stoicus perpauca balbutiens.5
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.