Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[113]
respondet
mihi non Aristoteles aut Theophrastus, ne1 Xenocrates
quidem aut Polemo, sed hi2 minores,3 tale verum quale
falsum esse non possit. nihil eius modi invenio: itaque incognito4 nimirum5 adsentiar id est opinabor. hoc
mihi et Peripatetici et vetus Academia concedit, vos
negatis, Antiochus in primis. qui me valde movet,
vel quod amavi hominem sicut ille me, vel quod ita
iudico, politissimum et acutissimum omnium nostrae
memoriae philosophorum. A quo primum quaero, quo
tandem modo sit eius Academiae cuius esse se profiteatur. ut omittam alia, haec duo de quibus agitur
quis umquam dixit aut veteris Academiae aut Peripateticorum, vel id solum percipi posse quod esset
verum tale quale falsum esse non posset, vel sapientem nihil opinari: certo nemo. horum neutrum ante
Zenonem magno opere defensum est;6 ego tamen
utrumque verum puto, nec dico temporis causa, sed
ita plane probo.
36.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.