Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[16]
hic in omnibus
fere sermonibus, qui ab is qui illum audierunt perscripti varie copioseque1 sunt, ita disputat ut nihil
affirmet ipse refellat alios, nihil se scire dicat nisi
id ipsum, eoque praestare ceteris,2 quod illi quae
nesciant scire se putent,3 ipse se nihil scire id unum
sciat, ob eamque rem se4 arbitrari ab Apolline omnium
sapientissimum esse dictum, quod haec esset una
hominis5 sapientia, non arbitrari sese6 scire quod nesciat.
quae cum diceret constanter et in ea sententia permaneret, omnis eius oratio tantum7 in virtute laudanda
et in hominibus8 ad virtutis studium cohortandis consumebatur, ut e Socraticorum libris maximeque Platonis intellegi potest.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.