Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[9]
Eumdem magistratum, ni interfuerint decem anni,
ne quis capito. Aeuitatem annali lege seruanto.
4. Ast quando duellum grauioresue discordiae ciuium
escunt, oenus ne amplius sex menses, si senatus creuerit,
idem iuris quod duo consules teneto, isque aue sinistra
dictus populi magister esto. Equitatumque qui regat
habeto pari iure cum eo quicumque erit iuris disceptator.
Reliqui magistratus ne sunto.
Ast quando consules magisterue populi nec erunt,
auspicia patrum sunto ollique ex se produnto qui comitiatu creare consules rite possit.
Imperia, potestates, legationes, cum senatus creuerit
populusue iusserit ex urbe exeunto, duella iusta iuste
gerunto, sociis parcunto, se et suos continento, populi
[sui] gloriam augento, domum cum laude redeunto.
Rei suae ergo ne quis legatus esto.
Plebes quos pro se contra uim auxilii ergo decem creassit, [et] tribuni eius sunto, quodque ii prohibessint quodque
plebem rogassint, ratum esto; sanctique sunto, neue
plebem orbam tribunis relinquunto.
”