[47]
Haec detur cura censoribus, quandoquidem eos in re publica semper uolumus esse. Apud eosdem, qui magistratu abierint edant
et exponant, quid in magistratu gesserint, deque iis
censores praeiudicent. Hoc in Graecia fit publice
constitutis accusatoribus, qui quidem graues esse
non possunt, nisi sunt uoluntarii. Quocirca melius est
rationes referri causamque exponi censoribus, integram tamen legem accusatori iudicioque seruari.
Sed satis [et]iam disputatum est de magistratibus,
nisi forte quid desideratis.
Atticus
Quid? Si nos tacemus, locus ipse te
non admonet, quid tibi sit deinde dicendum?
Marcus
Mihine? De iudiciis arbitror, Pomponi; id est enim iunctum magistratibus.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics