Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[20]
Namque, ut C. Flaminium
atque ea, quae iam prisca uidentur propter uetustatem, relinquam, quid iuris bonis uiris Tiberi Gracchi
tribunatus reliquit? Etsi quinquennio ante Decimum
Brutum et P. Scipionem consules—quos et quantos
uiros!—homo omnium infimus et sordidissimus
tribunus plebis C. Curiatius in uincula coniecit, quod
ante factum non erat. C. uero Gracchi tribunatus sicis
quas ipse se proiecisse in forum dixit, quibus digladiarentur inter se ciues, nonne omnem rei publicae
statum perturbauit? Quid iam de Saturnino, Sulpicio,
reliquis dicam? Quos ne depellere quidem a se sine
ferro potuit res publica.